SORTES Convivales

SORTES Convivales
SORTES Convivales
occurrunt apud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 22. Sortes sane convivales scriptas in cochlearibus habuit tales, ut alius exiret decem camelos, alius decem muscas, alius decem libras auri, alius decem ova pullina, ut verae sortes essent, et fata tentarentur: quod quidem et ludis suis exhibuit, quum et ursos decem et decem glires et decem lactucas, et decem auri libras in sortc habuit. Primusque hunc morem sortis instituit, quem nunc habemus. Sed vere ad sortem Scenicos etc. Quae aliae a sortibus illis, de quibus sic Martialis, l. 14. Epigr.
1. v. 5.
Divitis alternas, et pauperis accipe sortes;
Praemia convivae det sua quisque suo.
Sortes enim illae, quas vulgo divites convivis suis in conviviis distribuebant, aequales erant, ita ut non unus aliô ditior exiret sortis suae gratiâ nec divites tantum, sed et pauperes eiusmodi fortibus ludebant. At Heliogabali eiusmodi erant, ut vere Sortes essent atque iis Fata tentarentur. Sic enim e. g. ex eius convivis alius sortito ducebat decem camelos, alius decem muscas etc. atque ex Fatorum abitrio res pendebat, utrum quis felix optimae sortis beneficiô arbiret an tenuis et contemnendae munere non magnopere beatus. Haec vero Sortium harum ratio fuit: Sortes in cochlearibus erant inscriptae tales, primus decem camelos (subaudi tollat) secundus decem muscas etc. Nomina dein convivarum in urnam mittebantur; tum qui primus exisset (exire autem dicebantur, quorum nomina sortibus inseripta, et in urnam demissa, inde extrahebantur) primam sortem tollebat, quae haberet inscriptum, decem camelos, et sic deinceps. Sed et hôc modô sortitio illa peragi poterat, ut conicerentur in urnam cochlearia ipsa, quae sortes inscriptas habebant, et inde extractae convivis distribuerentur, pro sessionis seu accubitationis ordine: Vide Casaubon. et Salmas. ad Lampridii loc. cit. priorem etiam ad Aug. Suetonii c. 75. item supra, ubi de Licitatione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Sortes — (lat., Plural von Sors), 1) Loose, theils zur Entscheidung über zu übernehmende Ämter etc. (s.u. Loos 1); theils beim Verlosen von Gegenständen, z.B. S. convivales (s. Lotterie S. 536); theils um daraus zu weissagen (s. Loos 1) u. Rhapsodomantie) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • LICITATIONE — factâ exhilarandi convivas mos occurritapud Suet. Aug. c. 75. Solbebat et inaequalissimarum rerum sortes et adversas tabularum picturas in convivio venditare: incertoque casu spem mercantium vel frustarivel explere: ita ut per singulos lectos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lotterie — (vom ital. Lotteria), ein unter Aufsicht u. Garantie des Staates stehendes Glücksspiel, worin der Gewinn durch das Loos (Lotto) entschieden wird. Gewöhnlich bezeichnet man mit diesem Namen, zum Unterschied vom Lotto (s.d.) od. der Zahlenlotterie …   Pierer's Universal-Lexikon

  • COCHLEAR — species mensurae, de qua Salmas. ad Solin. p. 591. Qui de mensuris scribunt, concham aiunt tria cochlearia facere, nonaginta sex cochlearia sextarium implebant: ex Africano, καὶ ὁ ξέςτης ἄρα εἰς κοχλιάρια ἀναλύεται 96. Alias Cochlear, in escaria… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”